Language   

Ritmo delle scolte modenesi [O tu qui servas armis ista moenia]

Anonymous
Language: Latin



1 O tu qui servas armis ista moenia,
2 Noli dormire, moneo, sed vigila!

3 Dum Haector vigil extitit in Troia,
4 Non eam cepit fraudulenta Gretia.

5 Prima quiete dormiente Troia
6 Laxavit Synon fallax claustra perfida.

7 Per funem lapsa ocultata agmina
8 Invadunt urbem et incendunt Pergama.

9 Vigili voce avis anser candida
10 Fugavit Gallos ex arce Romulea.

Eius clangore Marcus consul Manlius
Excitus primus vir bello egregius

Umbone gallum iam in summo positum
Ictum in preceps deturbat miserrimum.

Avis haec vigil salus viri plurima
Capitolinis, sed Gallis nequissima.

11 Pro qua virtute facta est argentea
12 Et a Romanis adorata ut dea.

13 Nos adoremus caelsa Christi numina:
14 Illi canora demus nostra iubila,

15 Illius magna fisi sub custodia,
16 Haec vigilantes iubilemus carmina:

17 Divina mundi, rex Christe, custodia,
18 Sub tua serva haec castra vigilia.

19 Tu murus tuis sis inexpugnabilis,
20 Sis inimicis hostis tu terribilis.

21 Te vigilante nulla nocet fortia,
22 Qui cuncta fugas procul arma bellica.

Confessor Christi, pie Dei famule,
Geminiane, exorando supplica,

Ut hoc flagellum, quod meremur miseri,
Celorum regis evadamus gratia.

Nam doctus eras Attile temporibus
Portas pandendo liberare subditos.

Nunc te rogamus, licet servi pessimi,
Ab Ungerorum nos defendas iaculis.

Patroni summi exorate iugiter
Servis puris implorantes Dominum.

23 Tu cinge nostra haec, Christe, munimina,
24 Defendens ea tua forti lancea.

25 Sancta Maria, mater Christi splendida,
26 Haec, cum Iohanne, teothocos, impetra,

27 Quorum hic sancta venerantur pignora
28 Et quibus ista sunt sacrata numina.

29 Quo duce, victrix est in bello dextera
30 Et sine ipso nihil valent iacula. –

31 Fortis iuventus, virtus audax bellica,
32 vestra per muros audiantur carmina,

33 Et sit in armis alterna vigilia,
34 Ne fraus hostilis haec invadat moenia.

35 Resultet haecco comes: – eia, vigila! –,
36 Per muros: – eia, – dicat haecco – vigila!»


Main Page

Please report any error in lyrics or commentaries to antiwarsongs@gmail.com

Note for non-Italian users: Sorry, though the interface of this website is translated into English, most commentaries and biographies are in Italian and/or in other languages like French, German, Spanish, Russian etc.




hosted by inventati.org