Language   

Deduc, Sion [Carmina Burana, XXXIV]

Philippus Cancellarius
Language: Latin




Deduc, Sion, uberrimas
Velut torrentem lacrimas!
Nam qui pro tuis patribus
Nati sunt tibi filii,
Quorum dedisti manibus
Tui sceptrum imperii,
Fures et furum socii.
Turbato rerum ordine
Abutuntur regimine
Pastoralis officii.

Ad corpus infirmitas
Capitis descendit,
Singulosque gravitas
Artus apprehendit,
Refrigescit caritas,
Nec iam se extendit
Ad amorem proximi;
Nam videmus opprimi
Pupilum a potente,
Nec est qui salvum faciat
Vel qui iustum eripiat
Ab impio premente.

Vide, Deus ultionum,
Vide, videns omnia,
Quod spelunca vispillonum
Facta est Ecclesia,
Quod in templum Salomonis
Venit princeps Babylonis
Et excelsum sibi thronum
Posuit in medio!
Sed arrepto gladio
Scelus hoc ulciscere!
Veni, iudex gentium,
Cathedras vendentium
Columbas evertere!



Main Page

Please report any error in lyrics or commentaries to antiwarsongs@gmail.com

Note for non-Italian users: Sorry, though the interface of this website is translated into English, most commentaries and biographies are in Italian and/or in other languages like French, German, Spanish, Russian etc.




hosted by inventati.org